Rozmiar: 15909 bajtów

- 82 -

1306, Februar 1. Baitzen.

Ritter Dirsko von Baitzen macht eine Stiftung.

In nomine domini amen. Et si terreni honoris culmen interdum appetendo nos et ea, que possidemus, multotiens impendimus et donamus multo magis pro gloria celestis regni in futuro seculo obtinenda non nos et ea, que in presenti possidemus, sed eciam in futuro contingencia debemus merito inpendere et donare, ut pro terrenis et caducis celestia et incorruptilia acquirere valeamus, ea vero, que sic ad laudem et honorem dei ordinamus, taliter decet roborare, ne inposterum per calumpniam, que est noverca veritatis, possint aliqualiter infirmari. Hinc est ergo, quod ego miles Dirsko de Bicen sanus mente et in bona corporis valitudine constitutus volens et cupiens suffragio sanctorum et precibus iustorum misericorditer adiuvari et quod post meam mortem meus anniversarius fidelius et devocius peragatur in futuroque mei perhennis memoria habeatur, pro remedio anime mee et omnium progenitorum meorum cum assensu et plenaria voluntate uxoris mee domine Benedicte ac omnium puerorum meorum pro me et omnibus successoribus meis dono, confero, assigno atque lego inperpetuum in hiis scriptis ad honorem omnipotentis dei et sue matris virginis gloriose censum quatuor marcarum in villa, que Cirncycz sive Wrowini villa vulgariter nunccupatur, spectante in Crelkow, monasterio in Kamenz pro refeccione fratrum et conventus ipsius de meis veris et certis reditibus ad me ex successione paterna de iure et hereditarie pertinentibus cum aliis iuribus videlicet octo scapulis et sedecim pullis, qui census iacet et solvitur de quatuor mansis liberis in eadem villa sitis, et prout ego omnesque mei predecessores eundem censum inconcusse et integraliter perceperunt, sic ipsum camerarius iam dicti monasterii ibidem colligat, ut cum ipsi fratres meum anniversarium post meam mortem fecerint, singulis annis de hoc censu secundum industriam prioris et subprioris prandium ipsis fiat, ita tamen, ut eedem quatuor marce in eodem anniversario meo pro refeccione, ut dixi, fratrum in vino et in aliis necessariis, ut tanto habundancius et melius reficiantur integraliter expendantur. Si vero dominus . . abbas ipsius monasterii, qui modo pro tempore est, aut aliquis successor suus vellet hanc meam donacionem et ordinacionem infiingere et ipsum censum a refeccione fratrum removens et subtrahens, in suos vel sui monasterii usus converteret, quoquo modo ex tunc ego ex certa sciencia eundem censum et ipsam donacionem ad me et meos heredes revoco et reduco, et ipsum censum pono in manibus et potestate ipsorum heredum et successorum meorum, ut ille, quem ipsi de suis consanguineis et amicis ad hoc elegerint, eundem censum colligat et pro refeccione supradictorum fratrum expendat integraliter et convertat. In cuius rei testimonium, ne in posteram super ipsa donacione mea aliquod dubium, oriatur, presentem litteram scribi feci et mei sigilli munimine roborari. Actum et datum in Bycen in vigilia Purificationis sancte Marie anno domini M°.C°C°C°. sexto, presentibus: domnis Henrico Danyelis, Alberto Barth, Henrico de Marsewitz militibus, Alberto Nankeri generi meo, Bripcone plebano de Bicen et aliis.

Or. Perg. in zwei Ausfertigungen. Das S. des Ausstellers bei A. (mit Rücksiegel) an grünrothen, bei B. (o. R.) an gelben Seidenfäden. Pfotenhauer, Siegel S. 33 (B. VII. 71). Beide Originale tragen auf der Rückseite von alter Hand die Worte: Dirskonis testamentum de quatuor marcis in Frobinsdorff. Vgl. Urk. No. XXXVIII.
Die Todestage des Stifters und seiner Ehefrau sind im Necrologium (a, a. O. S. 315 u. 334), wie folgt verzeichnet: Febr. 3. Item obiit d. Dirsco miles de Byczano. Ipso die est servicium in conventu pro eo de quatuor marcis et oracio. Eius anniversarium teneatur in conventu. - Nov. 21. Item obiit Benedicta uxor comitis Dyrsconis de Byczano. Da Bischof Heinrich von Breslau in seiner Urkunde vom 31. August desselben Jahres (1306, s . No. LXXXIII. den miles Dirsko de B. als verstorben (pie memorie) bezeichnet, trat mithin der Tod des Letzteren bereits zwei Tage nach Ausstellung der obigen Urkunde ein. S. auch Frömrich, S. 54.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów